- FRUMENTARII
- FRUMENTARIIapud Spartian. in Hadr. Erat curiosus non solum domus suae, sed etiam amicorum, ita ut per Frumentarios occulta omnia exploraret: nec adverterent amici, sciri ab Imp. suam vitam, priusquam ipse hoc Imp. ostenderet; nomen et officium fuit sub Impp. natum, et tunc primum cognitum in ordinaria militia. Nam antea vox haec de Frumentariis negotiatoribus, aut mensoribus tantum usurpabatur. Isti autem, quorum hîc mentio, milites erant et singulis quidem legionibus certo numero adscripti. Unde in ver. Inscr. Frumentarius legionis illus et illius, occurrit non raro. Videntur hi originem habuisse a prima cursus institutione, quam ad hoc introduxit Aug. ut omnia minima, maxima, quae in provinciis gererentur, sibi mature at celeriter annuntiari possent, iuvenibus primo dispositis per militares vias, mox etiam vehiculis: quibus hoc munetis iniunctum, ut res novas explorarent et Caesari nuntiarent, Vehiculisqueve publicis et per intervalla mutatis iter acceletarent. Graecis Α᾿γγελιαφόροι, et Γραμματηφόροι, atqueve etiam Πτεροφόροι, Latinis Frumentarii; quod cum rei vehiculariae praessent frumentum; militare, vel annonam militarem transvehendam a provinciis curarunt, et in horrea militaria comportandam, vel etiam ex horreis in castra deferendam, ur publici cursus prosequutores, uti vocantur Cod. Theod. de cursu publ. l. 47. et 48. Adde, quod annonae tributisque exigendis praeessent, et provinciales ad solvendum compellerent censusqueve agerent curam: nam eorum praefecti, iidem et census erant Magistri; unde Ulpium Iulianum, quem Dio in Fragm. apud Fulv. Ursin. ex Vita Macrini, Frumentariorum Curiosorumque praefectum sub Caracallo fuisle dicit; idem Dio in vita Caracalli Censuum Magistrum vocat. Sic Agentes in Rebus, qui in locum Frumentariorum successêrunt; Curiosi quoqueve, qui olim cum Frumentariis iidem erant; Sagones item ac Veredarii, quibus nominibus temporeCassiodori appellati sunt, qui prius Frumentarii similiter utroque officio defungebantur. Porro Frumentarii quoqueve reis olim persequendis, exhibendis et in carcerem compingendis criminibusave nuntiaudis operam dabant, uti disomus ex Euseb. l. 7. et Cyrpiano Ep. ult. Curiosi enim hoc munus obibant, ex l. 1. Cod. de Curiofis: Curiosi autem et Frumentarii iidem. Sed Frumentariis, a Diocletriano remotis et penitus sublatis, Curiosi ex corpore agentium in rebus per singulas provincias mittebantur, ad curas agendas et idem munus obeundum, quod olim Frumentarii: quos ad explor andum annuntiandumque si qui forte motus exsisterent, institutos esse, scribit Victor; ad explorandum nuntiandumque πρὸς τὸ διοπτεύειν καὶ διαγγέλλειν, quod officium commune videntur habuisse, cum Speculatoribus, cum quibus tamen minime confundendi sunt: uti qui hon estiori gradu militarunt. Unde apud Dionem legimus de Advento, eum, cum prius διόπτὴς καὶ ἐρευνητὴς, i. e. speculator, esset, per promotionem in ordinem τῶ Γραμματοφόρων seu Frumentariorum fuisse translatum: et in Inscr. vet. Schola Speculatorum refecta dicitur curante Frumentario; Scholae Speculatorum legionum primae et secundae adiutricum piarum fidelium Severianarum, refectae per eosdem, quorum infra nomina scripta sunt; dedicante F. Aeliano legato, Augusti propraetore, curante Aurelio Pertinace Frumentario etc. Vide Salmas. ad Spartian. et infra passim. Quare autem Diocletianus Frumentarios removeret, exponit Victor Schotti in Diocletiano, Ac remoto pestilenti Frumentariorum genere, quorum nunc Agentes rerum simillimi sunt, qui cum ad explor andum annuntiandumque si qui forte in provinciis motusexsisterient, instituti viderentur, compositis nefarie criminationibus, iniecto passum metu, praecipue remotissimo cuique cuncta foede diripiebant. Vide de his Baron. quoqueve ad A. C. 261. n. 17. et 18 utl de Frumentar iorum Praeposito, et infra in voce Magister census.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.